Yle Teksti-TV | Sivu 367.10
10/10 Nuntii Latini breves 2025 22.7.2025 His decem annis populatio caprearum in urbe Helsinki tantopere crevit, ut magistratus deliberare inciperent, quibusnam actionibus numerum earum deminuerent. Quae cum ita sunt, non longum abest, quin venatio caprearum in regione Helsinkiensi mox licita sit. 16.7.2025 Obesitas est morbus quidam popularis, quo multae nationes laborant. Hoc ad Finlandiam quoque valet,in qua Ostrobothnienses praecipue obesi sunt. In causa sunt diaeta parum salubris, opus sedendo facere, neglegentia corpus movendi et exercitandi. @ReijoPitkaranta
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä