Yle Teksti-TV | Sivu 367.3
3/14
Nuntii Latini breves 2025
25.12.2025
Praesidens Donald Trump salutationem
nataliciam admodum peculiarem
divulgavit his fere verbis: "Bona
natalia omnibus exopto, etiam illi
cloacae partium sinistrarum, quae omnia
facit ad patriam delendam, sed
frustra.”
25.12.2025
Corea Septentrionalis progressum in
nave submarina nucleari fabricanda
fecisse videtur. Hoc vel inde apparet,
quod Kim Jong-un, dux civitatis,
navalia obiit, ubi ei alveus navis iam
paene absolutae monstrabatur.
Nuntii latini breves 366-373 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä