Yle Teksti-TV | Sivu 367.4
4/10
Nuntii Latini breves 2025
30.8.2025
Animos civium valde excitavit, quod
Teemu Keskisarja, vicepraeses partium
fundamentalium, immigrantes homines
debilis qualitatis appellavi. Huc
accessit, quod Riikka Purra, ministra
aerarii publici, et praeses eiusdem
factionis, se dictum illud approbare
dixit.
30.8.2025
Regiones Indiae septentrionales
maximis imbribus vexatae sunt, quo
factum est, ut saltem 11 homines, in
iis etiam parvuli, vitam amitterent.
Cladem auxerunt inundationes et terrae
labinae, quae effecerunt, ut pontes
collaberentur et domus fluctibus
obruerentur.
Nuntii latini breves 366-371 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä