Yle Teksti-TV | Sivu 367.14
14/14
Nuntii Latini breves 2025
23.11.2025
Lupus apud nos pacificatus est. Sed
haec rerum condicio mox mutabitur;
regimen enim rogationem tulit, ex qua
venatoribus licentia 65 lupos
occidendidaretur. Talis lupicidiorum
numerus idoneus ad populationem huius
animalis conservandam habetur.
23.11.2025
Sex societates aeronauticae volatus in
regione Venezuelae intermissurae sunt
propter actiones militares ibidem
adauctas. Praesidens Nicolas Maduro
iterum atque iterum autumat Americanos
eo tendere, ut ipse a potestate
amoveatur.
@ReijoPitkaranta
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä