Yle Teksti-TV | Sivu 367.8
8/10
Nuntii Latini breves 2025
24.8.2025
Die Dominico (24.8.) Ucraina
inderpendentiam suam celebrabat.
Etiam in urbe Helsinki sollemnitas
magna instituta est primo ministro
duce. Scalae Ecclesiae cathedralis
tanta helianthorum copia ornabatur,
ut ille locus in mare quddam florum mu
22.8.2025
In Lapponia duae fungorum species
inventae sunt, quae non solum
Finlandiae, sed etiam toti Europae
incognitae erant, passim autem in
America septentrionali occurrunt.
Quarum una ojanuljakas, altera autem
pippurikruunuhaarakas Finnice
appellatur.
Nuntii latini breves 366-371 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä