Yle Teksti-TV | Sivu 367.5
5/10 Nuntii Latini breves 2025 29.6.2025 Plantatio piscium non iam tantas partes in piscicultura agit ac ante, Censent enim rerum periti naturam ipsam curare, ut populatio piscium satis bene augeatur. Hominis ramen esse cursus natationis piscium restituere et areas augescendi eorum ln prisrinum redigere. 28.6.2025 Postquam venditio alcoholi apud nos aliquantum liberata est, multi metuebant, ne nostrates plus bibere inciperent quam ante. Quae cura vana erat, nam re vera consumptio alcoholi post renovationem deminuta est, ut his viginti annis fieri consuevit. Nuntii latini breves 366-370 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä