Yle Teksti-TV | Sivu 367.1
1/10
Nuntii Latini breves 2025
Reijo Pitkäranta julkaisee X-viesti-
palvelussa lyhyitä uutisia latinaksi.
1.9.2025
Coniunctio electrica inter Finlandiam
et Estoniam perturbata est. Causa et
origo huius mali non est terrorismus
aut dolus malus, sed vitium technicum,
quod in reactorio stationis electricae
Esboae sitae inventum est. Dicunt
illud vitium tribus septimanis
refectum iri.
31.8.2025
Adhuc plures feminae apud nos per vim
vitam amittunt, sed cur res ita se
habeat, nondum constat. Hoc anno usque
ad mensem Augustum iam 16 feminicidia
commissa sunt, quamquam numerus talium
scelerum iinde ab 2010 pro toto anno
15 est.
Nuntii latini breves 366-371 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä