Yle Teksti-TV | Sivu 367.2
2/10 Nuntii Latini breves 2025 1.7.2025 Qualis fuerit mensis Iunius, fortasse requiris. Dies caniculares nonnisi duos habuimus. Fulmina perraro in caelo micabant. Horae solis lucentis paucissimae erant. Temperatura media usitata esse videbatur. Copia pluviarum autem in Nylandia et Carelia maxima erat. 1.7.2025 Vir quidam Danus in Germania captus est, quia suspicio non aberat, quin pro Irania specularetur. Eius erat homines er loca Iudaea observare ad cognoscendum, quae obiecta ad aggrediendum maxime idonea essent. Explorator fortasse etiam actibus terroristicis interfuturus erat. Nuntii latini breves 366-370 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä