Yle Teksti-TV | Sivu 367.6
6/10 Nuntii Latini breves 2025 12.8.2025 Hic annus pomicultoribus non favit, nam proventus pomorum 30 centesimis fere minor erat quam fieri solet. In multis hortis domesticis arbores fructibus omnino vacuae sunt. In causa est tempestas, quae primo calida., postea autem frigidior erat. 11.8.2025 In urbe Tampere certamina Europaea athleticae generalis habita sunt. Omnes participes erant iuvenes 20 annis minores. Athletae Finlandenses bono successu rem gesserunt, quippe qui omnino septem nomismata sibi concil iarent. Nuntii latini breves 366-370 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä