Yle Teksti-TV | Sivu 366.6
6/9
Nuntii Latini breves 2025
13.9.2025
In Iaponia paene 100 000 hominum 100
annos natorum aut ea aetate
provectiorum sunt. Maior pars eorum,
qui terminum saecularem consecuti
sunt, sunt feminae, quarum veterrima
118 annorum est. Veterrimus vir autem
iam 111 annos complevit.
8.9.2025
Hierosolymis accidit, ut duo homines,
cum in autoraedam longam intrassent,
viatores sclopetare inciperent. Qua
strage 6 homines vitam amiserunt et 20
fere vulnerati sunt. Ipsi terroristae
paulo post occisi sunt. Nullus ordo se
auctorem sceleris esse pronuntiavit.
Nuntii latini breves 366-371 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä