Yle Teksti-TV | Sivu 366.2
2/9
Nuntii Latini breves 2026
15.1.2026
Praesidens Trump pollicitus est se
Iranianis regimini reclamantibus
auxilium missurum esse, sed exactius
non dixit, qualis generis id futurum
esset. Rerum periti autem putant fieri
posse, ut de ictibus aeriis in Iraniam
faciendis agatur.
8.1.2026
Elina Valtonen, ministra a rebus
exteris Finniae, coram parlamento
locuta haec fere dixit: verba
minitantia praesidentis Donald Trump et
regiminis eius de Groenlandia animos
Europaeorum sollicitos reddere.
Nuntii latini breves 366-373 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä