Yle Teksti-TV | Sivu 366.5
5/7
Nuntii Latini breves 2026
2.1.2026
Lusus nummarius apud pueros in Finnia
valde increbruit, quod imprimis eos
sollicitat, qui cum hominibus
lusionibus addictis opus faciunt. In
causa sunt commendatio mercium et rete,
cuius ope ludus facilis factu est.
2.1.2026
Zahran Mamdani, praefectus urbis Novi
Eboraci (vulgo New York) nuperrime
electus, ius iurandum muneris dedit.
Caerimonia corano adhibito celebrata
est, cum ille islamista esset. Qua re
omnes oculis intentis spectabunt, quo
modo magistratum gesturus sit.
Nuntii latini breves 366-373 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä