Yle Teksti-TV | Sivu 370.5
5/10
Nuntii Latini breves 2025
29.6.2025
Plantatio piscium non iam tantas partes
in piscicultura agit ac ante, Censent
enim rerum periti naturam ipsam curare,
ut populatio piscium satis bene
augeatur. Hominis ramen esse cursus
natationis piscium restituere et areas
augescendi eorum ln prisrinum redigere.
28.6.2025
Postquam venditio alcoholi apud nos
aliquantum liberata est, multi
metuebant, ne nostrates plus bibere
inciperent quam ante. Quae cura vana
erat, nam re vera consumptio alcoholi
post renovationem deminuta est, ut his
viginti annis fieri consuevit.
Nuntii latini breves 366-371 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä