Yle Teksti-TV | Sivu 370.4
4/10
Nuntii Latini breves 2025
29.6.2025
Russia seriem ictuum aeriorum in
Ucrainam fecit. Ille impettus, si
copiam dronorum et missilium respicis,
toto bello amplissimus esse dicitur.
Sex homines, inter eos unus parvulus,
interfecti sunt. Huc accedit, quod
Ucraina unum aeroplanum insectatorium
amisit.
29.6.2025
Circiter 100 000 Serborum in medium
Belgradum convenerunt regimen Serbiae
corruptionis accusantes et dimissionem
eius flagitantes. Inter custodes
publicos et reclamatores graves
conflictus orti sunt illis in populum
gasum lacrimiferum et granatas
soporiferas adhibentibus.
Nuntii latini breves 366-371 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä