Yle Teksti-TV | Sivu 370.2
2/10
Nuntii Latini breves 2025
1.7.2025
Qualis fuerit mensis Iunius, fortasse
requiris. Dies caniculares nonnisi duos
habuimus. Fulmina perraro in caelo
micabant. Horae solis lucentis
paucissimae erant. Temperatura media
usitata esse videbatur. Copia pluviarum
autem in Nylandia et Carelia maxima
erat.
1.7.2025
Vir quidam Danus in Germania captus
est, quia suspicio non aberat, quin
pro Irania specularetur. Eius erat
homines er loca Iudaea observare ad
cognoscendum, quae obiecta ad
aggrediendum maxime idonea essent.
Explorator fortasse etiam actibus
terroristicis interfuturus erat.
Nuntii latini breves 366-371 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä