Yle Teksti-TV | Sivu 369.1
1/10
Nuntii Latini breves 2025
Reijo Pitkäranta julkaisee X-viesti-
palvelussa lyhyitä uutisia latinaksi.
15.7.2025
Primi fungi in corbes iam carpi coepti
sunt, quamquam tempus eos colligendi
mensis Augustus aut September esse
solet. Proventus boletorum perbonus
videtur esse, quod aestati pluviosae et
subfrigidae debemus. Fieri potest, ut
hoc anno duos proventus fungorum
habeamus.,
13.7.2025
Praesidens Trump Unioni Europaeae
telonium importationis 30 centesimarum
imponere decrevit.Qua re audita Ursula
von der Leyen, praeses Commissionis,
proposuir, ut consultationes
continuarentur, donec ad pactionem
utrique parti utilem perveniretur.
Nuntii latini breves 366-371 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä