Yle Teksti-TV | Sivu 369.2
2/10 Nuntii Latini breves 2025 10.6.2025 Finlandia terra multorum milium lacuumi esse dicitur. Quo modo valent? Sfatus eorum variat. Alii optimae condicionis sunt cum aquis puris et limpidis,sed habemus etiam casus, ubi lacus luxuriatione laborantes in stagna male olentia mutati sunt. 9.6.2025 Gavin Newsom, gubernator Californiae, qui cum democratis stat, praesidentem Trump in ius vocaturus est accusans eum, quod milites illegaliter Angelopolim miserit ad reclamationes compescendas. Ille autem respondit fieri posse, ut Newsom caperetur. Nuntii latini breves 366-370 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä