Yle Teksti-TV | Sivu 369.9
9/10
Nuntii Latini breves 2025
4.7.2025
Sollemnia melodramatica quattuor
septimanarum Novi Castri (vulgo
Savonlinna) celebrari coepta sunt.
Quanta in gratia apud populum sint,
vel inde apparet, quod ad hos dies
festos agendos circiter 60 000 musicae
amatorum conventuri esse existimantur.
4.7.2025
Certamina pedifollica feminarum de
principatu Europaeo in Helvetia initium
ceperunt. Primus ludus inter Finlandiam
et Islandiam actus est. Ex eo certamine
superiores discesserunt Finlandenses,
cum pilicrepa nostra follem in rete
Islandiae ingessisset.
Nuntii latini breves 366-371 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä