Yle Teksti-TV | Sivu 368.10
10/10
Nuntii Latini breves 2025
22.7.2025
His decem annis populatio caprearum in
urbe Helsinki tantopere crevit, ut
magistratus deliberare inciperent,
quibusnam actionibus numerum earum
deminuerent. Quae cum ita sunt, non
longum abest, quin venatio caprearum
in regione Helsinkiensi mox licita sit.
16.7.2025
Obesitas est morbus quidam popularis,
quo multae nationes laborant. Hoc ad
Finlandiam quoque valet,in qua
Ostrobothnienses praecipue obesi sunt.
In causa sunt diaeta parum salubris,
opus sedendo facere, neglegentia
corpus movendi et exercitandi.
@ReijoPitkaranta
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä