Yle Teksti-TV | Sivu 368.4
4/10
Nuntii Latini breves 2025
15.8.2025
Praesidens Donald Trump et praesidens
Vladimir Putin in Alascam profecti
sunt, ut ibi de bello in Ucraina
componendo colloquerentur. Putin cum
magno comitatu iter suscepit, nam
delegatio Russiae non solum e
praesidente, sed etiam e compluribus
ministris aliisque constat.
14.8.2025
Series deversoriorum Norvegica
Strawberry hospitibus butyrum praebere
desistit, et in locum eius venit cibus
quidam vegetariis idoneus. Aiunt hanc
renovationem non solum oecologice
laudandam esse sed etiam compendium
140 000 euronum secum ferre.
Nuntii latini breves 366-371 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä