Yle Teksti-TV | Sivu 368.7
7/10 Nuntii Latini breves 2025 5.6.2025 Primoribus civitatis scholae antirazisticae instituuntur ad discendum, quibus modis razismus omne genus arcearur. Primae sessioni praesides omnium factionum et complures ministri interfuerunt. Sunt tamen, qui hoc inceptum modum excedere putent. 5.6.2025 Mense iulio 50 anni acti erunt, cum 57 civitates in urbe Helsinki documento securitatis et cooperationis Europae subscripserunt. Ad memoriam huius rei conventus sollemnis habebitur, quo etiam Russia invitata est. Nuntii latini breves 366-369 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä