Yle Teksti-TV | Sivu 365.7
7/10
Nuntii ex Archivio Latini 2012
NUNTII LATINI
DE INCENDIIS SILVESTRIBUS
Omnes fere orbis terrarum partes hac
aestate incendiis terrestribus
afflictae sunt et affliguntur.
Quae in ora Hispaniae coorta sunt, his
triginta annis pessima describuntur.
In litore autem Croatiae, ubi
secundum Mare Hadriaticum incendia
vehementissima conflata erant,
complures regiones vacuefactae sunt.
continuatur >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä