Yle Teksti-TV | Sivu 365.5
5/10
Nuntii ex Archivio Latini 2019
NUNTII LATINI
NOVUM REGIMEN COMPONERE DIFFICILE
Apud Finnos mos est, ut comitiis
parlamentariis factis praeses maximae
factionis regimen componere conetur.
Quod munus nunc pertinet ad praesidem
socio-democratarum, qui est Antti
Rinne.
At ille, sicut et praeses
conservativorum Petteri Orpo,
ante comitia dixit se cum Finnis
fundamentalibus et praeside eorum
Jussi Halla-aho vix cooperari posse.
Yle >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä