Yle Teksti-TV | Sivu 365.4
4/10
Nuntii ex Archivio Latini 2012
NUNTII LATINI
UNIO EUROPAEA GRATULABATUR
Moderatores Unionis Europaeae de eventu
comitiorum Americanorum certiores facti
praesidenti Barack Obama omnia bona
precati sunt. Censent cooperationem
Europae et Americae Obama iterum
praesidente artiorem et efficaciorem
futuram esse.
Existimant enim fieri posse, ut ille
non iam solum rebus domesticus curandis
operam det, sed animum magis quam ante
ad negotia publica extera attendat.
Yle >>>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä