Yle Teksti-TV | Sivu 371.10
10/10
Nuntii Latini breves 2025
12.6.2025
Viatores et alii quoque cives
interrogati sunt, quis ex 25 urbibus
aestivis Finlandiae iis optima
videretur. Victoriam reportavit Aboa
(vulgo Turku); laudabantur eius
monumenta historica, flumen Aura, loca
amoenissima, archipelago periucunda.
12.6.2025
In ora Maris Caribici navis fracta
ingenti thesauro munita reperta est.
Onerata erat auro, argento, smaragdo,
margarita, diamante. Agitur de nave
velivola, quae a. 1708 a Peruvia
profecta ad Hispaniam versus
navigabat, cum ab hostibus in mari.
@ReijoPitkaranta
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä