Yle Teksti-TV | Sivu 371.9
9/10
Nuntii Latini breves 2025
13.6.2025
In India occidentali maxima calamitas
aeria accidit, cum aeroplanum
epibaticum, ubi primum alis se dedit,
in terram decidit. Ex 242 viatoribus
non nisi unus vitam servavit. Homines
illa clade mortui maximam partem ex
India et Britannia oriundi erant.
12.6.2025
Apud nos pueris et puellis iam 17
annos natis autocineta gubernare
licet, si bonam causam habent.
Magistratus autem calamitattibus docti
censere coeperunt lege cavendum
esse,ne minorennes iure gubernationis
nocturno tempore uterentur.
Nuntii latini breves 366-371 >>>
Kotimaa | Ulkomaat | Talous | Urheilu | Svenska sidor | Teksti-TV | Yle.fi | Yle Uutiset
Kuvaversio | Palautetta Teksti-TV:lle | Tietoja Teksti-TV:stä